Dorsoduro 0321 0324
IDENTITY
Year
1250
Month
Φεβρουάριος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Pietro Orio παραχωρεί στον Marino Calbo του ποτέ Stefano την καβαλαρία που κατείχε ο πατέρας του. Καταχωρίζεται και η βουργεζία στον Χάνδακα.
Text
Nos Petrus Dauro duca cretensis cum nostro consilio et nostris successoribus manifestum facimus, quia damus et concedimus Marino Calbo filio quondam Stephani Calbo et eius heredibus suprascriptam miliciam, que fuit patris eius, cum omnibus suis possessionibus et villanis. Quam miliciam ipse tenetur defendere personaliter. Iuravit itaque concessionem, varnicionem, manifestacionem, obedienciam et quod non erit in aliqua comilitate et cetera capitula iuxta consuetudinem aliorum militum Crete. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Data per manum Blasii Baronci primicerii Sancti Marci cretensis, nostre curie cancellarii. Anno MCCXLVIIII, mense februarii, indicione VIIIa. Hec est manifestacio facta per Marinum Calbo, consenciente domino Pe. Dauro duca Crete et eius consilio, salva tamen racione omnium, sicut in sequentibus continetur. Habeo domum et terram in civitate que habet per suam longuitudinem versus austrum et boream passus XVIII, versus orientem passus XV, versus occidentem passus XIII, et est pro duabus sergentariis.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
123-124
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
183
number
321, 324
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)