Dorsoduro 0329
IDENTITY
Year
1234
Month
Μάιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο σύμβουλος Κρήτης Giovanni Ardizone παραχωρεί στον καγκελάριο Κρήτης Proquardino τέσσερις σερβενταρίες, οι οποίες ανήκαν στον Giovanni Barbarigo.
Text
Nos quidem Iohannes Ardicone de mandato domini ducis Veneciarum rector Crete una cum nostro consilio facimus recordacionem et ponimus in scriptis, quia per illam virtutem et potestatem, quam habemus a domino nostro Iacobo Teupulo duce Veneciarum Dei gratia, damus et concedimus serventarias IIII Proquardino cancellario, que quondam fuerunt serventarie IIII Iohannis Barbadici in sexterio Bonifacii cum omnibus suis habenciis et pertinenciis, villanis, possessionibus tam de intus civitate quam de foris; et ipse Proquardinus iuravit obedienciam, concessionem, varnicionem et debet esse personaliter super eas cum equo et equitatura I et arma ferri et scutifero uno latino; tamen donec ipse Proquardinus cancellarius in officio curie permanserit Crete, non tenetur ire in propria persona, sed tenere unum hominem convenientem, qui vadat pro eo cum dictis varnicionibus; que omnia illi et suis heredibus perpetuo consentivimus per nos et nostros successores et promittimus firma. Data mense madii, MCCXXXIIII, indicione VIIa, per manum dicti Proquardini scripta de nostro precepto.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
128
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
188
number
329
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (1)