Dorsoduro 0332
IDENTITY
Year
1235
Month
Σεπτέμβριος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Ανάληψη/Καθορισμός varnitio
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Angelo Gradenigo εγκρίνει την ανάληψη της varnitio της καβαλαρίας του καγκελάριου Κρήτης Proquardino από τον γιο του, Bartolomeo.
Text
Nos quidem Angelus Gradonico de mandato domini nostri ducis Veneciarum duca Crete una cum nostro consilio manifestum facimus et ponimus infrascriptis, quod Proquardinus venit ante nostram presenciam dicens quod Bartholomeus eius filius erat ad etatem et habebat plus de XVI annis, unde rogabat ut ipsum Bortholomeum in loco eius recipere deberemus supra miliciam; unde nos videndo eius filium esse bonum et convenientem et fidacio inde faciendo, quod erat ad etatem et plus de annis XVI, et propter consuetudinem olim stabilitam Bartholomeum eius filium recepimus in defensione super miliciam in loco Proquardini. Et iuravit dictus Bartholomeus ordinatim secundum formam quod alii iurant et defendunt milicias. Tamen milicia vero est Proquardini et tenetur de varnicione, concessione, obediencia et aliis capitularibus. Data ad MCCXXXV, indicione VIIIIa, mense septembris, in palacio ducatus Crete et scripta per manum Proquardini cancellarii de nostro precepto.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
130-131
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
190
number
332
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)