Dorsoduro 0334
IDENTITY
Year
1260
Month
Δεκέμβριος
Day
20
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giacomo Delfino παραχωρεί στον Geremia Ghisi μια καβαλαρία, την οποία είχε αγοράσει από τον Pietro Polo. Η καβαλαρία αγοράστηκε με τα χρήματα που ο Ghisi είχε λάβει ως προίκα της γυναίκας του, Maria κόρης του Giacomo Mudazzo.
Text
Nos Iacobus Delfino duca Crete cum nostro consilio manifestum facimus, quia damus et concedimus Ieremie Gisi miliciam antedictam, que fuit Petri Paulo, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis, quam idem Petrus sibi vendidit. Tenetur itaque ipse Ieremias illam defendere personaliter. Iuravit inde fidelitatem domino nostro duci Venecie, secundum tenorem concessionis militum, varnicionem, manifestacionem, capitulare obediencie et cetera capitula, iuxta consuetudinem aliorum militum Crete. Sciendum tamen quod predictus Ieremias Gisi persolvit inde precio predicte milicie libras denariorum veneciarum M, quas recepit pro repromissa Marie uxoris sue, filie Iacobi Mudacio. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Data anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi MCCLX, mense decembris, die XII exeunte, indicione quarta.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
131
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
191
number
334
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)