Dorsoduro 0355
IDENTITY
Year
1278
Month
Νοέμβριος
Day
15
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο σύμβουλος Κρήτης Francesco Foscarini παραχωρεί στον Marco Zeno μια σερβενταρία στην περιοχή του χωριού Βουλισμένη, την οποία αγόρασε από τον Nicola da Pontremolo. Τη varnitio της σερβενταρίας αναλαμβάνει ο Giacomo Zeno γιος του Marco. Καταχωρίζονται οι βιλάνοι της σερβενταρίας με την έγκριση του συμβούλου Κρήτης Marco da Canal.
Text
Nοs Franciscus Fuscareno rector Candide cum nostro consilio notum facimus universis quod domino Marino Gradonico duca Crete apud Pediatam existente damus et concedimus Marco Çeno et heredibus suis unam de predictis duabus serventariis Nicolai de Pontremulo, que dicitur de Vulismeni, quam serventariam ipse Nicolaus eidem Marco Geno dedit et vendidit cum habenciis et pertinenciis omnibus atque villanis ad eamdem serventariam pertinentibus. Iacobus vero filius ipsius Marci ipsam ipsam serventariam simul cum aliis duabus serventariis de Agiosmati tenetur varnire. Iuravit ipse Iacobus fidelitatem domino nostro duci secundum tenorem concessionis militum, varnicionem, capitulare obediencie et cetera capitula, prout consuetudo curie Crete requirit. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus permanere. Actum et datum per manum Rainerii de Raguser nostre curie cancellarii. Anno Domini MCCLXXVIII, die XV, mense novembris, VIIa indicione. Isti sunt villani qui venerunt in parte Marci Geno pro serventaria I de Vulismeni, posita in Mirabelli. Costantinus Galata. Michali Foski filius quondam Sergi Fuski. Georgius Percasi, qui mortuus est; consenciente domino Marco de Canali rectore Candide et eius consilio.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
138
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
201
number
355
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (11)
Institutions (0)
Places (4)