Dorsoduro 0038
IDENTITY
Year
1275
Month
-
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Οριοθέτηση
CONTENT
Summary
Καταγράφονται τα σπίτια στον Χάνδακα, τα οποία ανήκουν στην Marchesina σύζυγο του Durante Padoano. Συνορεύουν με ιδιοκτησίες των: Menego γαμπρού του Pietro Novello, Filippa σύζυγος Rodolfo Muraro, M. da Chioggia.
Text
Hec est pars domorum de civitate que advenit Marchesine uxori quondam Durante Paduano. Habet per divisionem domum que est ad annos XXVIIII, que complet anno Domini MoCCLXXX, cum insuleta domorum quinque, que sunt separate ab aliis retro versus ponente cum toto calli, habendo a suo angulo retro tramite super teraciam et desubter versus austrum passus II et serventariam I÷ et aliam suam domum, que quondam fuit Duranti, secundum quod vadit murus desubter. Que insuleta de foris ferit versus boream in domibus Menegi çeneri Petri Novello et faciat dicta Marchesina murum ab angulo coquine, que est prope scalam, usque ad alium angulum alius coquine de curte, que distant pedes XII÷. Qui murus fiat per comune dicte Marchesine et dicte Filippe uxoris Rodulfi et habeat dicta Marchesina dictam curtem, que tunc firmabit in coquinis dicti M. de Clugia, cum illo putheo et habeat suam partem de iperperis C et dicta Marchesina non possit trahere suos serçentes de domibus nisi finiant suos terminos, et aqua de curia debeat habere illum cursum sicut prius habebat ad putheum dicte Marchesine et fictus domus que est anni XXVIIII deveniat in commissariam ut ipsa faciat de eo secundum testamentum, et muri de partibus sint comunes in laborerio utriusque partis exceptis illis de curte. Siquis autem voluerit laborare super murum comune et laboraverit et alius qui postea eciam voluerit laborare super dictum murum debeat satisfacere alie parti de medietate quod constiterit ille murus illi qui prius laboraverit et fecerit murum.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
18
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
33
number
38
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (0)