Scardon 022
IDENTITY
Year
1271
Month
Ιανουάριος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εγγύηση
CONTENT
Summary
Ο Alberto Longo εγγυάται επί της ακίνητης περιουσίας του την προίκα ύψους 250 υπερπύρων της Gibillina, συζύγου του ανιψιού/εγγονού του, Marco Longo.
Text
Die sexto exeunte. Ego Albertus Longo beccarius, habitator in Candida, manifestum facio cum meis heredibus tibi Gibilline, filie quondam Mathei Salimbene, habitatrici in eadem Candida, nepti mee, et tuis successoribus, quia recipio te et tuam repromissam, que est yperpera in Creta currentia CCL, supra cuncta mea bona et habere atque proprietates terrarum et casarum mearum, ut si quando ad excuciendum veneris tuam suprascriptam repromissam et de bonis Marci Longo nepotis mei viri tui invenire non poteris, quod ex tunc inde in antea potestatem habeas te tenendi supra cuncta mea bona et habere et proprietates terrarum et casarum mearum, quas vel que habeo vel habiturus sum tam in vita quam in morte ad paccandum te de hiis que tibi defecerint ex suprascripta tua repromissa et cetera, ut confessus est. Testes presbiter Iacobus et presbiter Clarus.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
2r
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
10
number
22
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)