Scardon 027
IDENTITY
Year
1271
Month
Ιανουάριος
Day
28
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση
CONTENT
Summary
O Giacomo Mazzamano εξόφλησε στον Filippo Mazzamano την πρώτη δόση δανείου 100 υπερπύρων που είχε λάβει.
Text
Die IIII exeunte. Iacobus Maciamano de confinio Sancti Appollinaris facit securitatem Phylippo Maciamano, habitatori in eadem Candida, nepoti suo, de yperperis in Creta currentibus XXXIII et tercia, que sibi dedit, a modo usque ad unum annum completum, secundum tenorem unius manifestacionis cartule testate et roborate per manum presbiteri P. Scandolaro Sancti Appollinaris notarii, facte anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi millesimo ducentesimo sexagesimo nono, mense septembris, die octavo exeunte, indicione XIIII in eadem Candida, quam inde sibi fecit de yperperis C in tribus terminis persolvendis, ut in ea plenius continetur. Nunc autem quia de primo termino suprascripto, quo sibi dare tenetur dicta yperpera XXXIII et tercia, eum bene paccavit et per se omne deliberavit, a modo igitur in antea semper inde securus et quietus. Si igitur et cetera ut confessus est. Testes presbiter Iohannes Falcon et presbiter Clarius.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
2r
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
12
number
27
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
1269
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)