Scardon 052
IDENTITY
Year
1271
Month
Φεβρουάριος
Day
11
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Χειραφέτηση
CONTENT
Summary
O Leone Mauro καθιστά τον γιο του, Τommaso, κύριο του μεριδίου της πατρικής περιουσίας που του αναλογεί.
Text
Die suprascripto. Leone Mauro de confinio Sancti Iohannis Decollati cum ceteris suis heredibus fecit securitatem Thome Mauro, filio suo, de eodem confinio et suis heredibus de filiali subiectione ita plene sicut fieri potuit, salvo quod idem Thomas, filius eius, heres, debet suam partem omnium proprietatum terrarum et casarum, coopertarum et discoopertarum, que ei pertinent, recipere et habere iure hereditario tam pro parte suo avo ipsius defuncto quam pro eo et nomine suo ubicumque sint, quas videtur possidere ac est in hoc seculo habiturus et cetera, ut confessus est. Et e converso idem Thomas facit similem securitatem divisionis et desuper omnia predicto patri suo ita plene sicut fieri potuit ordine predicto et sicut continetur in ipsa sua securitatis et divisionis cartula ac desuper, quam ipse Thomas propriis suis manibus porrexit prefato patri suo. Testes Iohannes Superancius et Hermolaus Fusculo.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
3v
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
21-22
number
52
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)