Dorsoduro 0411
IDENTITY
Year
1260
Month
Σεπτέμβριος
Day
29
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giacomo Delfino παραχωρεί στον Paolo Franco μια καβαλαρία, την οποία κληρονόμησε από τον θείο του, Agapito Franco. Σημειώνεται επιπλέον ότι οι βιλάνοι μιας άλλης καβαλαρίας του Paolo Franco στο χωριό Χουμέρι, την οποία είχε πουλήσει στον Leonardo Querini, παραμένουν στον ίδιο, γιατί τους είχε αγοράσει ως βιλάνους extra feudum.
Text
Nos Iacobus Delfino duca cretensis cum nostro consilio et successoribus nostris manifestum facimus, quia damus et concedimus Paulo Franco antedictum miliciam, que fuit olim Agapiti Franco avunculi eius defuncti, quam sibi per sui testamenti cartam ad suum obitum dimisit cum omnibus suis habenciis et pertinenciis ac villanis. Quam miliciam ipse tenetur defendere personaliter. Iuravit itaque fidelitatem domino nostro duci Veneciarum secundum formam concessionis militum, varnicionem, manifestacionem, capitulare obediencie et cetera capitula secundum consuetudinem militum Crete. Sciendum tamen est quod villani eiusdem Pauli Franco qui scripti sunt apud miliciam de Gomeri, quam ipse Leonardo Quirino vendidit, quos ipse Paulus Franco precio comperavit, remanent eodem Paulo condicione qua sibi scripti sunt ibi, videlicet apud eamdem miliciam de Gomeri, sed silicet quod potest illos vendere, donare, alienare et tamquam de propriis hominibus suam facere voluntatem. Hec igitur per nos et cuccessores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Data anno Domini MCCLX, mense septembris, die secundo exeunte, indicione quarta.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
158
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
229
number
411
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (1)