Dorsoduro 0413
IDENTITY
Year
1275
Month
Δεκέμβριος
Day
8
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
Με την έγκριση του δούκα Κρήτης Marino Morosini, ο Nicola Abramo του Vitale πούλησε στον Lamberto Aroldo το μισό μερίδιο κατοικίας και οικοπέδου στον Χάνδακα, το οποίο ανήκε ως βουργεζία στην καβαλαρία του πωλητή στο χωριό Σοκαράς. Στη θέση τους καταχώρισε το μισό της βουργεζίας που ανήκε στο φέουδό του στο χωριό Αρμανώγεια.
Text
Nos Marinus Mauroceno duca Crete cum nostro consilio notum facimus quod Nicolaus Habramo filius quondam Vitalis Habramo de consensu nostro dedit et vendidit Lamperto Aroldo habitatori in Candida et heredibus eius medietatem que sibi pertinebat de domo et terra in civitate, posita prope fonticum inter domum et terram milicie Petri Vassallo et domum quondam Marci Cornario, de racione predicte milicie de Çucara cum habenciis et pertinenciis omnibus ad eamdem medietatem spectantibus; quam medietatem dictus Lampertus cum suis heredibus habebit perpetuo libere absque ullo servicio. Dictus vero Nicolaus pro restauro supradicte medietatis dedit medietatem que sibi pertinebat de casali Romanoia et posuit in milicia supradicta de Çuchara cum suis habenciis et pertinenciis omnibus, videlicet in medietatem ad eumdem Nicolaum pertinentem de dicta milicia. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno MCCLXXV, mense decembris, die VIII intrante, indicione IIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
158-159
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
229-230
number
413
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (3)