Dorsoduro 0414
IDENTITY
Year
1285
Month
Μάρτιος
Day
23
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Υποθήκη
CONTENT
Summary
O Nicola Abramo του Vitale υποθήκευσε στο όνομα του Bertolotto Alivrando, έναντι δανείου 200 υπερπύρων που έλαβε, κατοικίες στον Χάνδακα, οι οποίες ανήκαν στη μισή καβαλαρία του στο χωριό Σοκαράς.
Text
Nicolaus Habramo filius quondam Vitalis Abramo fuit contentus et manifestus se mutuo recepisse a Bertholoto Alivrando iperpera CC causa amoris, pro quibus ei dedit, asignavit et in pignore posuit domos suas cum cortivo hic in civitate Candide positas pertinentes suprascripte medie milicie sue de Çucara, ubi hodie habitat Petrus Geremias, ita quod potestatem habeat eas tenendi, possidendi, affictandi, disfictandi, affictum recipiendi et suas utilitates faciendi, donec dictus Nicolaus suprascripta CC iperpera solverit Bertholoto predicto; quibus solutis dicte domus remanere debent in Nicolaum suprascriptum; ipse vero Nicolaus Habramo tenetur dictas domos in culmine conservare. Actum est hoc consenciente domino Petro Iustiniano duca Crete et eius consilio, anno Domini MCCLXXXV, mense marcii, die VIIII exeunte, indicione XIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
159
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
230
number
414
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (1)