Dorsoduro 0416
IDENTITY
Year
1287
Month
Αύγουστος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
Με την έγκριση του δούκα Κρήτης Andrea da Molin, ο Giovanni Abramo του Vitale πούλησε στον Pietro Zermia το μισό μερίδιο κατοικίας και οικοπέδου στον Χάνδακα, το οποίο ανήκε ως βουργεζία στη μισή καβαλαρία του στο χωριό Σοκαράς.
Text
Nos Andreas de Molino ducha Crete cum nostro consilio notum facimus quod Iohannes Habramo filius quondam Vitalis Habramo de nostro consensu dedit et vendidit Petro Ieremia et heredibus eius medietatem que sibi pertinebat de domo et terra civitatis, posita prope fonticum inter domum et terram milicie Petri Vassalo et domum quondam Marci Cornario, de racione predicte milicie de Çucara cum habenciis et pertinenciis omnibus ad eamdem medietatem spectantibus pro precio iperperorum CXXV; quam medietatem dictus Petrus cum suis heredibus habebit perpetuo libere absque ullo servicio. Dictus vero Iohannes ad Sancta Dei Evangelia iuravit se dicta iperpera positurum in augmentum sue medie milicie supradicte quam cico poterit bona fide. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno MCCLXXXVII, die primo mensis augusti, indicione XVa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
160
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
230-231
number
416
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (2)