Dorsoduro 0473
IDENTITY
Year
1313
Month
Μάρτιος
Day
24
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Enrico da Molin παραχωρεί στον Pietro Borgognono πέντε σερβενταρίες και οικόπεδο στον Χάνδακα, τα οποία ανήκαν στον ποτέ Nicola Pascasi και είχαν πουληθεί σε δημόσιο πλειστηριασμό.
Text
Nοs Henricus de Molino ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia cum nostris successoribus damus et concedimus Petro Brugondiono et eius heredibus sergentarias quatuor et dimidiam quondam Nicolai Pascasi de milicia suprascripta; insuper sergentariam mediam scriptam in sexterio Sancti Marci similiter predicti Nicolai Pasquasi quondam cum gratia eidem sergentarie medie concessa per egregium virum dominum Iacobum Teupulo olim ducha Crete. Preterea damus et concedimus predicto Petro Brugondiono unam peciam terre de civitate que fuit de milicia de Acrea Petri Dedo de sexterio Castelli predicto, quam peciam terre Nicolaus Pasquasi suprascriptus emit a Iohanne Dedo filio predicti Petri Dedo secundum quod continetur scriptum apud miliciam de Acrea suprascriptam liberam et francham extra feudum secundum quod ipsam habebat Nicolaus Pasquasi sepedictus. Que quidem sergentarie quatuor et dimidia de kavalaria suprascripta et sergentaria media de sexterio Sancti Marci cum gratia eidem concessa, ut supra scriptum est, et predicta pecia terre de civitate quondam antedicti Nicolai Pasquasi post clamorem inde factum secundum usum per nos deliberate fuerunt publice per incantum secundum formam testamenti prenominati Nicolai supradicto Petro Brugondiono pro iperperis IIMD cum omnibus ipsarum habenciis, pertinenciis et villanis atque iuribus secundum quod predicta omnia habebat et possidebat sepenominatus Nicolaus Pasquasi et eidem spectabat de iure. Tenetur itaque ipse Brugondiono suprascriptas sergentarias quinque defendere et varnire secundum quod alii milites Crete tenuntur. Iuravit insuper fidelitatem domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum, capitulare varnicionis, manifestacionis et obediencie, et cetera capitula iuxta tenorem concessionis et capitularis militum Crete. Actum anno MCCCXIIIo, mense marcii, die VIII exeunte, indicione XIa, ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
178-179
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
262-263
number
473
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (3)