Dorsoduro 0562
IDENTITY
Year
1236
Month
Ιούλιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο σύμβουλος Κρήτης Marco Barbo παραχωρεί στον Filippo Dondolino μια καβαλαρία στο Μιραμπέλο, η οποία ανήκε παλαιότερα στα αδέλφια Marino και Giovanni Barbarigo και είχε περιέλθει στο δημόσιο.
Text
Nos quidem Marcus Barbo, de mandato illustris domini nostri ducis Veneciarum rector Crete, per virtutem et potestatem unius commissionis cartule sigillo plumbeo sigilate, quam habemus a domino Iacobo Teupulo duce Veneciarum, in qua inter cetera continetur, quod si infra terminum duorum annorum nostre consiliarie duca Crete foris insule Crete erit, quod nos in regimine ducatus dicte insule tam diu existere debeamus quam diu foris illius insule fuerit duca infra istum terminum manifestum facimus per nos et nostros successores, quia damus et concedimus tibi Philippo Dondolino et tuis heredibus imperpetuum miliciam unam, que quondam fuit Iohannis et Marini Barbadico fratrum in sexterio Dossoduro in partibus Mirabelli, que erat in nostro comune Crete expedita, cum omnibus racionibus, habenciis et pertinenciis, possessionibus, villanis de iure pertinentibus illi salva racione aliarum. Quam miliciam personaliter defendere debes cum varnicionibus equorum, armorum et aliarum varnicionum secundum formam miliciarum illarum partium. Iurasti fidelitatem, obedienciam, concessionem, varnicionem, manifestacionem et omnia capitula, sicut alii milites fecerunt. Preterea sacramentum supradictum fecisti in tempore domini Stephani Iustiniano duce Crete et sui consilii, tamen debes habere illam cum tantis villanis quos habere debet et habent milicie illarum partium, et ille que sunt sue socie et insuper si de villanis paricis sunt dati vel francati aut mortui et non habent filios, debeas habere cambium et restaurum de agraphis, ita quidem quod sit equata secundum formam aliarum miliciarum illius loci. Que omnia per nos et nostros successores tibi et tuis heredibus semper firma et rata habere volumus. Data mense iulii, MCCXXXVI, per manum Proquardini cancellarii, indicione VIIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
202-203
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
311
number
562
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (2)