Dorsoduro 0593
IDENTITY
Year
1235
Month
Μάιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Angelo Gradenigo παραχωρεί στην Maria κόρη του Giovanni Diedo μια καβαλαρία, η οποία ανήκε στον μακαρίτη πατέρα της. Για την εκτέλεση της varnitio θα φτόντιζε η μητέρα της, Giacomina.
Text
Nos quidem Angelus Gradonico de mandato domini ducis Veneciarum duca Crete una cum nostro consilio manifestum facimus per nos et nostros successores, quia damus et concedimus tibi Marie filie Iohannis Dedi miliciam unam, que quondam fuit patris tui dicti, hoc est illam miliciam proprie, que erat ||pro|| persona tui patris, que milicia habet domum in civitate, in qua pater tuus dictus proprie habitaverat intus, cum habenciis et pertinenciis et villanis illi milicie in integram pertinentibus; pro qua milicia debes tenere unum militem ad ipsam defendendam cum equis, armis ferreis et scutiferis et aliis neccessariis, secundum modum et ordinem aliarum miliciarum; de quibus varnicionibus et omnibus necessariis et ordinamentis Iacobina mater tua sine aliquo tenore iuravit attendere et observare. Que omnia per nos et nostros successores firma et rata habere volumus. Data de mense madii, MCCXXXV, indicione VIIIa, per manum Proquardini nostri cancellarii.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
213
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
327
number
593
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)