Dorsoduro 0603
IDENTITY
Year
1311
Month
Ιούλιος
Day
31
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Ακύρωση/Επιστροφή
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Nicola Sanudo ακυρώνει την υποθήκη δύο σερβενταριών, η οποία υπήρχε στο όνομα της μακαρίτισσας Elena Goro χήρας του Tommaso Goro, και τις παραδίδει χωρίς υποχρεώσεις στον Giovanni Goro γιο του Tommaso και της Elena.
Text
Nos Nicolaus Sanuto ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris notum facimus cunctis presentem paginam inspecturis, quod accedens coram presencia Iohannes Goro filius quondam Thome Gorio suprascriptus supplicavit nobis, quatenus cum ipse sit solus filius Helene Goro defuncte, cui obligate sunt predicte due serventarie ipsius Iohannis pro iperperis CC, et habeat securitatem ad plenum a sororibus suis, filiabus predicte Helene, ita quod ad eum spectet successio omnium bonorum predicte matris sue, predictam obligacionem, scriptam inferius in hoc folio, cancellare et predictas sergentarias sibi libere concedere dignaremus. Nos enim de predictis cognita diligencius veritate suam peticionem iuxtam esse cernentes, predictam obligacionem cancellare iussimus, sergentarias predictas eidem Iohanni libere concedimus. Quas ipse tenetur defendere et varnire secundum quod alii milites Crete tenentur. Iuravit fidelitatem et cetera capitula. Actum anno MCCCXIo, die ultimo mensis iulii, indicione VIIIIa. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Gemini notarius de mandato predicti domini duche et sui consilii scripsi et predictam obligacionem cancellavi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
217-217α
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
331
number
603
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)