Scardon 065
IDENTITY
Year
1271
Month
Φεβρουάριος
Day
16
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Συναλλαγματική
CONTENT
Summary
Ο Matteo Berengo έλαβε από τον Nicola Lorenzo 130 υπ. με τη δέσμευση να του τα επιστρέψει στη Βενετία στο τοπικό νόμισμα και αφού πουλήσει το βαμβάκι του Lorenzo, το οποίο μεταφέρει με το σκάφος του.
Text
Die XIII exeunte. Manifestum facio ego Matheus Berengo, habitator in confinio Sancti Symeonis Prophete, quia recepi cum meis heredibus a te Nicolao Laurencio de confinio Sancti Paterniani et tuis heredibus yperpera in Creta currentia CXXX, que michi dedisti et prestitisti, tali quidem ordine quod debeam per me vel per meum missum dare et deliberare tibi vel tuo misso in Rivoalto omnia tua suprascripta yperpera secundum quod ibidem iactaverit tuum bambacium quod habes in navi vocata Sancta Maria de Valverde, que dicitur Gaudiosa, cuius sum patronus, cum qua presencialiter vado Venecias, videlicet infra dies XV postquam dictum tuum bambacium Rivoaltum intraverit, ita quod non possit transcendere quodlibel yperperum ultra solidos denariorum venecialium XXX ad denarios grossos et si dictum tuum bambacium tantum non ascenderit tantum minus secundum venditam ipsius persolvam, set est sciendum quod dictum bambacium tibi constitit yperpera in Creta currentia LXXXV miliario conducto in navem sine nabulo et hec tua predicta yperpera sunt et ire debent in tali periculo et fortuna maris et gentis clarefacto quali vadit tuum bambacium predictum sub pena dupli et cetera, ut confessus est. Testes Iohannes Ribola et Blasius Çacharia et Iohannes Superancius et Petrus Nanni. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
4r
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
27-28
number
65
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)