Dorsoduro 0619
IDENTITY
Year
1240
Month
Αύγουστος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Αντιδικία
CONTENT
Summary
Μετά από διαφωνία μεταξύ του Micheletto [da Chioggia] και του Andrea Corner για την ιδιοκτησία μέρους του χωριού Πλατυπόδι, ο δούκας Κρήτης Giovanni da Canal μετά από σχετική γνωμάτευση των κατανεμητών του σεξτερίου του Dorsoduro, Giovanni Zeno και Lorenzo Pantaleon, αποφάσισε ότι το τμήμα αυτό ανήκει στην καβαλαρία του Corner στην Κριτσά.
Text
Nos Iohannes de Canale duca cretensis cum nostro consilio, cum inter Michaletum ex parte una et Andream Cornarium ex altera esset questio coram nobis de parte Plantapodi, quam tenebat dictus Michaletus, et prefatus Andreas Cornarius proponeret dicendo quod ipsa pars pertinebat sue milicie de Griceis, que milicia fuit quondam Leonardi Urso, misimus partitores, videlicet Io. Geno et Laurencium Pantaleo, qui preelecti erant a nobis ad dividendas milicias et terras militum et serventum sexterii Doxiduro, ut dictam causam diffinire deberent, quibus euntibus et dictam racionem diligenter perquirentibus invenere predictam partem ad miliciam ipsam, que fuit dicti Leonardi Urso, pertinere, unde concorditer dixere per sentenciam quod illam partem de Plantapodi, quam olim dictus Michaletus et Benedictus de Clugia, silicet de vineis, salinis et terris, recipiebant pro parte castelli Mirabelli, prefatus Andreas Cornarius a modo recipere et habere debeat, quam sentenciam secundum eorum partitorum dicta confirmamus et eandem partem iamdicto Andree Cornario auctoritate nostra adscribi iussimus. Data per manum Blasii Baronci plebani et Crete curie cancellarii, anno MCCXL, mense augusti, indicione XIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
222-223
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
339
number
619
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (4)