Dorsoduro 0620
IDENTITY
Year
1245
Month
Σεπτέμβριος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giacomo Barozzi παραχωρεί στον Pietro Corner την καβαλαρία που κατείχε ο πατέρας του, Andrea Corner, στην Κριτσά. Μέχρι την ενηλικίωση του Pietro τη varnitio θα εκτελεί εκπρόσωπος.
Text
Manifestum facimus nos Iacobus Baroci duca cretensis cum nostro consilio et successoribus nostris, quia damus et concedimus Petro Cornario filio Andree Cornario et eius heredibus antedictam miliciam de Griceis, que fuit eiusdem patris eius, si domino nostro duci Veneciarum eamdem sibi placuerit affirmare, cum suis habenciis et pertinenciis omnibus atque villanis sub tali condicione quod per mudam sequentis Pasce per indicionem eandem usque ad unum annum idem Pe. vel alter pro eo duce vel rectori Crete et eius consilio mandatum domini nostri ducis presentabit super hoc, silicet si dominus dux eandem miliciam sibi concedere voluerit et firmare. Sin autem prefatam miliciam debet vendi vel alienari in alterum consenciente tamen duca vel rectore Crete et eius consilio. Verum tamen suprascriptus pater eius ipsam miliciam tenetur varnire equis et armis et scutiferis, ac defendere per socium, donec predictus filius eius ad etatem pervenerit in quam milites adscribuntur miliciis. Data per manum Blasii Baronci primicerii Sancti Marci cretensis, nostre curie cancellarii, anno Domini MCCXLV, die IIo septembris, indicione IIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
223
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
339
number
620
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (1)