Dorsoduro 0660
IDENTITY
Year
1270
Month
Νοέμβριος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Ακύρωση/Επιστροφή
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giovanni Belegno, ύστερα από σχετική επιστολή του δόγη, επέστρεψε στον Leonardo Gentile [da Canova] τη μισή καβαλαρία, την οποία του είχαν αφαιρέσει οι απεσταλμένοι του δόγη, Andrea Barbarigo, Pietro Sisinulo και Nicola Delfino, γιατί δεν είχε παρουσιαστεί στην παρέλαση των φεουδαρχών ενώπιόν τους.
Text
Nos Iohannes Belligno duca cretensis cum nostro consilio notum facimus, quod a domino nostro duce recepimus literas eius sigillo plumbeo roboratas inter cetera sic continentes. Laurencius Teupulo Dei gratia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie dux et dominus quarte partis et dimidie tocius imperii Romanie et cetera pro parte viri providi Leonardi Gentili de Creta fidelis nostri fuit expositum coram nobis, quod tempore quo viri nobiles Andreas Barbadico, Pe. Sisenulo et Nicolaus Delfino, de mandato nostro ambaxatores fuerunt in Creta, serventarias suas in comuni scripserunt ob defectum, videlicet quod ipse vel alius pro eo presens non fuit qui ostenderet varniciones suas et cetera, unde prudenciam vestram rogamus vobis per nos et nostrum consilium precipiendo mandantes sub debito quo tenemini iuramenti et cetera, eius sergentarias ipsi Leonardo reddi et restitui faciatis et cetera, volentes mandatum domini nostri ducis exequi, ut debemus, predictas serventarias eidem Leonardo Gentili reddi et restitui fecimus, ita quod eas a modo varnitas teneat, ut tenetur. Actum anno MCCLXX, mense novembris, die V exeunte, indicione XIIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
236
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
357
number
660
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)