Dorsoduro 0661
IDENTITY
Year
1271
Month
Μάρτιος
Day
30
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giovanni Belegno παραχωρεί στον Giorgio da Iadera μισή καβαλαρία, την οποία είχε αγοράσει από τον Leonardo [Gentile] da Canova. O νέος ιδιοκτήτης πούλησε στη συνέχεια το χωριό Αγία Φωτεινή, το οποίο ανήκε στη μισή αυτή καβαλαρία, στον Marco Tetaldo, ο οποίος το καταχώρισε στην καβαλαρία του στην περιοχή του χωριού Σκυλοχωριό. Τα χρήματα από την πώληση, ο Giorgio de Iadera οφείλει να τα επενδύσει στην ανάπτυξη της μισής καβαλαρίας του.
Text
Nos Iohannes Belligno duca Crete cum nostro consilio et successoribus nostris damus et concedimus Georgio filio quondam Dessi de Iadera et heredibus eius mediam miliciam antedictam, que fuit Leonardi da Canova, quam idem Leonardus ei vendidit, cum suis habenciis, pertinenciis et villanis, sed casale quod dicitur Agya Futini, quod erat de suprascripta media milicia, idem Georgius vendidit Marco Thealdo de consensu nostro cum suis pertinenciis remanentibus in eodem Georgio, omnibus possessionibus aliis et vilannis eiusdem medie milicie pro kavalaria media tali condicione apposita quod predicta iperpera C dictus Georgius tenetur expendere sub debito iuramenti in augmentum predicte medie kavalarie, specialiter in plantandis vineis super possessionibus eius infra annum unum et medium proximum venturum, alioquin predicta media milicia de inde remanet in comuni. Prenominatum vero casale de Agia Futini amodo esse debet de milicia ipsius Marci Thealdo de Skilocorio. Prefatus vero Georgius tenetur predictam mediam miliciam defendere personaliter. Iuravit itaque fidelitatem domino nostro duci Veneciarum secundum tenorem concessionis militum, varnicionem, capitulare obediencie et cetera capitula, prout consuetudo curie Crete requirit. Actum anno MCCLXXprimo, mense marcii, die secundo exeunte, indicione XIIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
236-237
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
358
number
661
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (2)