Dorsoduro 0662 0666
IDENTITY
Year
1315
Month
Αύγουστος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Marino Badoer παραχωρεί στον Giovanni Gradenigo του Francesco δύο πέμπτα μισής καβαλαρίας, τα οποία είχε αγοράσει από τον Nicola Desso [da Iadera] του Giorgio. Τα δύο αυτά πέμπτα παραμένουν υποθηκευμένα για την προίκα της Maria συζύγου του Giorgio Desso [da Iadera] του Nicola.
Text
Nos Marinus Baduario miles ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris damus et concedimus Iohanni Gradonico filio quondam Francisci Gradonico de quinque partibus quibus erat divisa supradicta media kavallaria partes duas de ipsis quinque spectantes Nicolao Desso filio quondam Georgii Desso, cum habenciis omnibus, pertinenciis et villanis ipsis duabus partibus pertinentibus, quas ei vendidit supradictus Nicolaus post clamorem inde factum secundum usum. Et est sciendum quod ipse due partes remanent obligate Marie nepte Guillielmi de Nigroponte, uxori Georgii Desso, filii dicti Nicolai, pro sua repromissa, que fuit iperpera in Creta currentia CC, sicut continetur in carta sue securitatis, quam accepit dictus Nicolaus eius socer super suis bonis, et debet habere illum regressum de dicta sua repromissa super dictis duabus partibus, que habuisset, si remansissent dicto eius socero. Tenetur dictus Iohannes Gradonico dictas duas partes defendere et varnire secundum usum. Et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, et capitulare obediencie, varnicionem et cetera capitula. Actum anno Domini MCCCXV, mense augusti, die *** intrante, indicione XIIIa. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi. Marcus Barbadico
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
237-238, 239
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
358-359, 360
number
662, 666
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (9)
Institutions (0)
Places (0)