Dorsoduro 0710
IDENTITY
Year
1256
Month
Ιούνιος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Καταχώριση φέουδου||Καταχώριση βιλάνου
CONTENT
Summary
Μετά την κατανομή της γης μιας καβαλαρίας στο χωριό Χουμεριάκο του Μιραμπέλου ανάμεσα στον Marino και τον Giacomo Caravello, κατανεμήθηκαν και οι βιλάνοι της καβαλαρίας με την έγκριση του δούκα Κρήτης Albertino Morosini. Καταχωρίζονται τα ονόματα των βιλάνων του κάθε μεριδίου.
Text
Marinus Caravello et Phylippus Caravello de comuni eorum voluntate, consenciente domino Albertino Maoroceno duca cretensi et eius consilio, firmaverunt quod sicut cavallaria predicta de Comeriachi olim partita fuit inter eos per virum nobilem Andream Cornario cum Grecis de Marino et Philippo Caravello, videlicet vinee et saline et terra, sic ipsa particio stare debeat. Fidavit utraque quod hoc non fecerunt in fraude. Actum anno MCCLVI, die secundo intrante, mense iunii, indicione XIIIIa. Simili modo diviserunt villanos eiusdem milicie. Isti sunt villani qui venerunt in parte Marini Caravello. Gorçi Segudin cum suis heredibus. Moscato cum filiis IIII et nomine unum Costantinum et Michali et alio Ia// ni et alio Vasili. Sergi Gusin cum suis heredibus. Michali filius Constantini Tricari cum suis heredibus. Iohannes Vocara cum suis heredibus. Iohannes Seromoni filius Leo Seromoni cum suis heredibus. Heredes de Çorçi filio Leo Seromoni, II. Petro Seromoni cum suis heredibus. Constantin Petromoni habuit pro eo quod fuit de partitoribus. Isti sunt villani qui venerunt in parte Philippi Caravello. Manuel Durioti cum suis heredibus. Pardo Dorioti cum suis heredibus. Costantin Fusci cum suis heredibus. Calo Comiacto filius Georgii cum suis heredibus. Gavala Comiacto filius Georgii. Iorçi Muscato filius de Muscato cum suis heredibus. Costantin Seromoni cum suis heredibus. Alexi Psolo cum suis heredibus de particione ultima.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
256-257
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
382-383
number
710
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (30)
Institutions (0)
Places (1)