Summary
Οι σύμβουλοι Κρήτης Pietro Bragadino και Filippo Belegno μετά από αίτημα του Marino Caravello και εντολή του δόγη Βενετίας έδωσαν άδεια να καταχωριστεί μισή καβαλαρία στον Andrea Caravello φυσικό γιο του Palmiro. Η μισή αυτή καβαλαρία είχε περιέλθει αρχικά στον Bartolomeo φυσικό γιο του Palmiro, μετά το θάνατο του πατέρα του και σύμφωνα με τη διαθήκη του. Μετά το θάνατο όμως και του Bartolomeo η μισή καβαλαρία περιήλθε στον αδελφό του, τον παραπάνω Andrea.
Text
Nos Petrus Bragadino et Fi. Belligno consiliarii et rectores Crete notum facimus universis nos a domino nostro duce Veneciarum recepisse nuper litteras in hac forma. Iacobus Teupulus Dei gratia Veneciarum, Dalmacie atque Chroacie dux dominus quarte partis et dimidie tocius imperii Romanie, nobili et preclaro viro Iacobo Ianne de suo mandato duce Crete et nobilibus viris eius consiliariis, fidelibus suis dilectis, salutem et dilectionis affectum. Nobilis vir Marinus Caravello fidelis noster dilectus nobis et nostro consilio significare curavit, quod cum frater eius nomine Palmerius Caravello Bartholomeo filio suo naturali dimidiam miliciam dimiserit per testamentum, nec fuerit scripta in quaterno miliciarum Crete propter ignoranciam ad nominem ipsius Bartholomei, ac idem Bartholomeus obierit et habeat fratrem nomine Andream filium quondam eiusdem Palmerii, pro dicto suo nepote Andrea nobis humiliter supplicavit, ut ipsam dimidiam miliciam ad nominem ipsius Andree scribi in quaterno miliciarum Crete facere dignaremur. Nos vero eius supplicationibus begninis inclinati per nos et nostrum consilium vobis per iuramentum precipiendo mandamus, quatenus prefatam dimidiam miliciam ad nominem iamdicti Andree in quaterno miliciarum Crete scribi faciatis secundum consuetudinem approbatam, datum in nostro ducali palacio, die IIIIo intrante, mense septembris, indicione Va. Volentes itaque mandatum domini nostri ducis exequi, ut tenemur, prenominatam mediam miliciam eidem Andree et eius heredibus cum suis habenciis et pertinenciis omnibus ac villanis adscribi fecimus. Quam ipse tenetur defendere personaliter. Iuravit igitur concessionem, varnicionem, manifestacionem, obedienciam et cetera capitula iuxta consuetudinem aliorum militum et sergentum. Hec itaque per nos et successores nostros rata et firma volumus permanere. Datum anno Domini MCCXLVII, die XI exeunte, mense augusti, indicione V, per manum Blasii Baronci primicerii Sancti Marci Crete, nostre curie cancellarii.