Scardon 097
IDENTITY
Year
1271
Month
Φεβρουάριος
Day
25
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση
CONTENT
Summary
Ο Filippo Semitecolo υπογράφει εξοφλητική απόδειξη στον αδελφό του Pietro.
Text
Die suprascripto. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego Phylyppus Simiteculo, habitator in Candida, cum meis heredibus tibi Petro Simiteculo, fratri meo, habitatori in eadem Candida, et tuis heredibus de yperperis in Creta currentibus V, que michi dare teneris annuatim in principio tribus annis propter melioramentum quod habuisti de casali Plithea a casali Sclavovathea, que Michael Gradonico, Marinus Barastro et Marcus Toaldo de sua et mea voluntate per maiorem partem ipsorum diviserunt. Nunc autem quia tu ex predictis V yperperis, que sunt de anno venturo, me bone appaccasti et perfecte deliberasti a modo igitur in antea semper inde securus permaneas et quietus et cetera, ut confessus est. Testes Marcus Flabani et Nicolaus de Amico.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
5v
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
39
number
97
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (2)