Dorsoduro 0762
IDENTITY
Year
1240
Month
Μάρτιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giovanni da Canal παραχωρεί στον Giovanni Carlo μισή καβαλαρία, η οποία ανήκε αρχικά στον Tommaso Polini, στη συνέχεια στον Leonardo Coccanigo και τέλος είχε περιέλθει στο δημόσιο. Επόμενοι καταχωρισμένοι ιδιοκτήτες: Gervasio και Nicola Carlo του Giovanni, Nicola Gradenigo για δύο σερβενταρίες της μισής καβαλαρίας.
Text
Nicolaus Gradonico habet serventarias II infrascriptas. Gervasius filius quondam Iohannis Carlo et Nicolaus frater eius serventarias II, que fuit patris eorum defuncti. Nos quidem Iohannes de Canale de mandato domini ducis Veneciarum duca Crete una cum nostro consilio per virtutem et potestatem quam habemus a domino nostro Iacobo Teupulo Dei gratia duca Veneciarum manifestum facimus per nos et nostros successores, quia damus et concedimus tibi Iohanni Carlo et tuis heredibus imperpetuum mediam miliciam, que quondam fuit Thome Pollini, que erat in nostro comune Crete expedita, que est insimul cum alia media milicia Leonardi Caucanici, cum omnibus suis racionibus, pertinenciis, villanis de iure pertinentibus de intus civitate et de foris. Quam miliciam personaliter defendere debes cum equo uno convenienter de armis et cum scutifero uno latino et arma ferri, et iurasti sic observare, et teneris de concessione, varnicione, manifestacione et de obediencia sine tenore, sicut in capitulare continetur, salvis omnibus capitulis concessionis. Que omnia per nos et nostros successores tibi et tuis heredibus semper damus et concedimus et firmamus secundum formam concessionis antedicte. Data de mense marcii, indicione XIIIa, MCCXL, in palacio ducatus Crete, per manum Proquardini cancellarii ducatus Crete de nostro precepto.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
276-277
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
409
number
762
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (0)