Dorsoduro 0784
IDENTITY
Year
1272
Month
Αύγουστος
Day
15
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Καταχώριση βιλάνου||Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Με την έγκριση του δούκα Κρήτης Giovanni Belegno, ο Marino Vido απελευθέρωσε τον βιλάνο του παπά Κωνσταντίνο Πιδιώτη του Μιχάλη και τους απογόνους του, και στη θέση του καταχώρισε τους βιλάνους Γεώργιο και Νικήτα Σινούρδη.
Text
Nos Iohannes Belligno duca cretensis cum nostro consilio notum facimus, quod Marinus Vido coram nobis existens petiit, quod papam Constantinum filium quondam Michali Pidioti villani eius de milicia Ierusalem volebat de consensu nostro facere liberum cum heredibus eius pater, inde dicta milicia restaurum conveniens dare peticioni cuius condescendimus. Unde idem Marinus Vido, nobis consencientibus, eundem papam Constantinum et heredes eius amodo liberos facimus ab omni vinculo servitutis, in quo quondam subiacuerit, cum omnibus qui ex eis nati vel nascituri sunt. Ambulent et habitent ubicumque eis beneplacitum fuerit, liberi et absuluti, ita quod nullus eos amplius audeat servitutis vinculo subiugare. Idem vero Marinus Vido pro restauro eorum dedit in predicta milicia Georgium Sinurdi et Niketam fratrem eius, villanos suos de insula Milonensi cum heredibus eorum. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno MoCCoLXXIIo, mense augusti, die XV intrante, indicione XVa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
284
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
420
number
784
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (1)