Dorsoduro 0815
IDENTITY
Year
1272
Month
Σεπτέμβριος
Day
10
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Giovanni Belegno παραχωρεί στον Pietro Simone του Litifredo δύο σερβενταρίες, οι οποίες ανήκαν στον Andrea Corner του Tommaso.
Text
Nos Iohannes Belligno duca cretensis cum nostro consilio damus et concedimus Petro Simeon filio quondam Lithefredi Symeon et eius heredibus sergentarias duas antedictas, que fuerunt Andree Cornario filio quondam Thome Cornario cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis de consensu et voluntate eiusdem domini Andree Cornarii. Ipse vero Petrus tenetur eas defendere personaliter, iuravitque fidelitatem domino nostro duci Veneciarum secundum tenorem concessionis militum Crete. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno MCCLXXIIo, mense septembris, die X intrante, indicione prima.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
295
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
435
number
815
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)