Dorsoduro 0829
IDENTITY
Year
1290
Month
Απρίλιος
Day
13
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Albertino Morosini παραχωρεί στον Γεώργιο Τριαλώνη μια σερβενταρία, η οποία παλαιότερα ανήκε στον Ιωάννη Κολονάρη (Collonari), στη συνέχεια στον Γεώργιο Τρουλινό, στα αδέλφια και τον ανιψιό του και είχε εντέλει είχε περιέλθει στο δημόσιο. Η παραχώρηση στον Τριαλώνη έγινε ως ανταμοιβή για την καταγγελία κινήσεων ελλήνων επαναστατών στην περιοχή του κάστρου Καινούριου (Castel Nuovo).
Text
Notum facimus nos Albertinus Mauroceno ducha Crete cum nostro consilio, quod Georgius Trialoni intimavit nobis et manifestum fecit quod Greci nunc rebelles equites et pedites debebant currere ad dampnificandum gentem nostram, propter quam manifestacionem domino faciente ex ipsis Grecis in partibus Castri Novi quandam cepimus quantitatem. Et quia dignum est, ut ipse Georgius de tam laudabile opere remuneretur, damus et concedimus eidem G. et eius heredibus sergentariam unam in milicia infrascripta quondam Iohannis Collonari cum habenciis et pertinenciis suis omnibus ac villanis, que fuit olim Georgii Turlino et fratrum eius ac nepotis suis, et nunc in comune erat. Ipse vero Georgius Trialoni tenetur eam servire personaliter. Iuravit fidelitatem domino nostro duci Veneciarum, manifestacionem, obedienciam et cetera capitula, pro ut consuetudo curie Crete requirit. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno MoCCLXXXX, mense aprilis, die XIIIo intrante, indicione IIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
299
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
442-443
number
829
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (1)