Summary
Ο δούκας Κρήτης Tommaso Dandolo παραχωρεί στον Leonardo Foscari μια καβαλαρία, η οποία παλαιότερα ανήκε στον Matteo Gismaro. Καταχωρίζονται η γη της καβαλαρίας στα χωριά Πύργος, Κεραμωτή, Αγαλαντές, Αβρακόντες και Πλυθή (Plithi), καθώς και τα ονόματα των βιλάνων. Καταχωρίζεται ακόμη η βουργεζία της καβαλαρίας στον Χάνδακα.
Text
Nos Thomas Dandulo ducha cretensis cum nostro consilio et successoribus nostris manifestum facimus, quia per nos et successores nostros damus et concedimus antedictam miliciam quondam Mathei Gismari, Leonardo Fuscari suisque heredibus perpetuo cum omnibus suis habenciis et pertinenciis cum novem villanis, verumtamen computatis in eis villanis pertinentibus dicte milicie, quam tenetur defendere personaliter. Iuravit itaque concessionem, varnicionem, manifestacionem, obedienciam et cetera capitula iuxta modum aliorum militum. Verumtamen de varnicione non tenetur usque ad unum annum proximum. Hec itaque per nos et successores nostros rata volumus esse et firma. Actum anno MCCXLIIo, mense februarii, prime indicionis, per manum Blasii Baronci plebani et Crete curie cancellarii.
In lo Pirgo de la kavallaria que fuit Dascolfo et lo Keramoti et la mità de le Galende et la mità de lo Vracothi, de le vigne de lo Plithi la quarta parte est mea, et de la parte de la ecclesia delo Pirgo cum la sua pertinencia.
Villani. Leo Kinigo. Corida et Kanaki. Michali Condoieniki. Agro Michali Çafariotti et li filioli Rodan, Constantino Condopulo, I filio de lo papa, I filio de Servo Leo de isto duo sunt uno et terça meo et alio sunt Iacobo de la Catena. Filius de le duobus ieneche erat inter kavalariam M. Gismari et B. Franco venerunt in concordio et proicere texeras et G. Singolo pro filio M. Gismari fuit ibi, venit villanus B. Franco et yperpera VII venit kavalaria M. Gismari, et B. Franco solvit, et G. Singolo pro puero habuit et recepit, et istud consenciente domino I. Michaele duca Crete et eius consilio.
De omnibus predictis possessionibus istis et villanis Marcus Singolo habet partem pro serventariis II et specialiter dele serventarie de lo Pirgo, alie vero omnes possessiones et villani remanent in comuni pro kavalaria I antedicta quondam Mathei Gismari.
Habet predictus Leonardus Fuscari Georgi Luro, qui datus fuit isti milicie tempore domini Io. de Canale duce Crete et sui consilii, consenciente domino Th. Dandulo duca et eius consilio.
Item habet Iohannem Clapsino et Condoiorgi ab Iohanne Barastro pro in cambio de duobus agraffis, quos eidem Iohanni Barastro dedit, consenciente domino Th. Dandulo duca Crete et eius consilio. Fidaverunt non fecisse fraude.
Hec est terra vacua pro antedicta milicia Leonardi Fuscari in civitate, data sibi per dominum Th. Dandulo ducam Crete et eius consilium; firmat ab uno capite versus boream in quodam calli decem pedum inter ipsum et Matheum Buldu et aliud caput versus austrum firmat in terra Raphaelis Natalis, unum latus versus orientem firmat in quodam calli comuni, qui callis esse debet latus tantum quantum est callis qui venit a domo Angeli Calbo versus mercatum; aliud latus versus occidentem firmat in uno calli septem pedum inter ipsam terram et domum Marci Barastro; est ipsa terra per suam longuitudinem passus XVI.
Hec terra data fuit pro in cambio de terra Fratrum Predicatorum.