Dorsoduro 0879
IDENTITY
Year
1280
Month
Νοέμβριος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Marino Gradenigo παραχωρεί στον Marco Vassalo μια καβαλαρία στην περιοχή των χωριών Πύργος και Ασήμι, η οποία ανήκε στον Alberto de Zena και την οποία αγόρασε από την Καλή χήρα του Alberto με τη σύμφωνη γνώμη του Pasquale Murario, όπως όριζε η διαθήκη του συζύγου της.
Text
Marcus Vaxallo, kavalariam I. Nos Marinus Gradonico duca cretensis cum nostro consilio damus et concedimus Marco Vaxallo et eius heredibus miliciam suprascriptam, que fuit quondam Alberti de Çena, videlicet medietatem milicie de Pirgo et medietatem de Asimo, quam miliciam Calli relicta et sola commissaria dicti Alberti de consilio et consensu Pascalis Murarii ei vendidit cum omnibus suis habenciis, pertinenciis ac villanis per virtutem et potestatem unius testamenti carte, testate et roborate, facte anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi MCCLXXX, mense marcii, die XIII exeunte, indicione VIIIa, Candide, insule Crete, in quo dictus Albertus esse constituit suam fidei commissariam Calli dilectam uxorem suam inter cetera sic ordinans. Inprimis volo et ordino quod mea milicia vendi non debeat, nisi de consensu et consilio Pascalis Murarii compatris mei, habitatoris Candide, ut in ea legitur et cetera. Ipse vero Marcus tenetur eam defendere personaliter. Iuravit itaque fidelitatem domino nostro duci Veneciarum, secundum tenorem concessionis militum, varnicionem, manifestacionem, capitulare obediencie et cetera iuxta quod consuetudo curie Crete requirit. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno MCCLXXX, mense novembris, die V exeunte, indicione VIIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
318
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
471-472
number
879
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Διαθήκη
Date
1280-03-19
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (2)