Dorsoduro 0884
IDENTITY
Year
1311
Month
Ιούλιος
Day
31
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Nicola Sanudo παραχωρεί στον Giovanni Goro του Tommaso μισή καβαλαρία, την οποία η μητέρα του Elena Goro είχε αγοράσει από τον πατέρα της Giacomo Grecolo.
Text
Nos Nicolaus Sanuto ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia damus et concedimus post clamorem inde factum secundum usum nomine comparente Iohanni Goro filio quondam Thome Gorio medietatem milicie suprascripte quondam Iacobi Greculo avi ipsius Iohannis cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis. Quam mediam miliciam Helena Goro mater predicti Iohannis, filia predicti Iacobi Greculo emit a predicto Iacobo patre suo. Ipse vero Iohannes tenetur eamdem mediam miliciam defendere et varnire secundum quod alii milites Crete tenentur. Iuravit fidelitatem domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris, concessionem, capitulare obediencie et cetera, prout consuetudo curie Crete. Actum anno MCCCXI, die ultimo, mense iulii, indicione VIIIIa. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Gemini, notarius de mandato predicti domini duche et sui consilii scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
321
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
475
number
884
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)