Scardon 117
IDENTITY
Year
1271
Month
Μάρτιος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο||Υποθήκη
CONTENT
Summary
Ο Giacomo Mudazzo έλαβε από τον Marino Vido 200 υπέρπυρα ως έντοκο δάνειο. Ο ίδιος υποθηκεύει έναντι του δανείου μια καβαλαρία που κατέχει στο χωριό Απομαρμάς.
Text
Die suprascripto. Manifestum facio ego Iacobus Mudacius, habitator in Candida, filius quondam Petri Mudacii, de confinio Sancti Angeli, quia recepi cum meis heredibus a te Marino Vido, habitatore in eadem Candida, et tuis heredibus yperpera in Creta currentia CC apud me retinenda in meis utilitatibus e peragendis a modo usque ad I annum completum, tali quidem ordine quod ad suprascriptum terminum debeam per me vel per meum missum dare et deliberare tibi vel tuo misso hic in dicta Candida omnia tua suprascripta yperpera cum illo prode quod inde habuerint illi qui emerint hoc anno presenti redditus Porte Maioris civitatis Candide predicte. Ita tamen quod lucrum non possit transcendere ultra yperpera XIIII per centenarium. Pro minori autem firmitate nexu fiducie loco pignoris obligo tibi et in pignore pono quamdam meam miliciam vocatam Pomarmam cum omnibus suis habenciis, pertinentiis et villanis intus et foris, tali tamen ordine quod ad suprascriptum terminum de capite et prode te, ut dictum est, non solvero, quod plenissimam virtutem et potestatem pro me et nomine meo habeas ipsam miliciam intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et fictum inde recipiendi, vendendi et cartulas fictacionis et vendicionis inde faciendi, ac te de quantocumque in suprascripta manifestacionis cartula continetur et legitur appacandi sine mea vel alterius contrarietate. Hec autem que suprascripta sunt, si non observavero et de predicto casali non adimplevero, ut dictum est, non poteris tunc etiam de reliquis meis bonis emendare debeam cum meis heredibus tibi et tuis heredibus omnia tua suprascripta in duplo de terris et casis meis et de omnibus que habere visus fuero in hoc seculo et inde in antea et cetera, ut confessus est. Testes Marcus Venero et Iohannes Ribola.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
6r
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
45-46
number
117
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (1)