Dorsoduro 0901
IDENTITY
Year
1314
Month
Δεκέμβριος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Οι σύμβουλοι Κρήτης Pietro Vidal και Dardo Contarini παραχωρούν στον Κατερίνο Γιαλινά του ποτέ Γεώργιου μια σερβενταρία, την οποία είχε κληρονομήσει από τον πατέρα του.
Text
Nos Petrus Vitale et Dardi Contareno consiliarii et rectores Crete, domino ducha infirmante, cum successoribus nostris damus et concedimus Katerino Iallina filio quondam predicti Georgii Iallina et eius heredibus predictam sergentariam, que fuit et scripta est infra dicto patri eius, cum habenciis, pertinenciis omnibus et villanis secundum formam testamenti predicti patris. Quam quidem ei concessimus in numero illius medie kavallarie que eidem Katarino concessa est per illustrem dominum nostrum ducem et eius consilia Minus, Rogatorum et XL, quod possit habere et tenere sicut alii feudati Crete, secundum quod ipse dominus noster dux nobis dedit per suas litteras in mandatis. Tenetur ipse Katarinus dictam serventariam defendere personaliter. Iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus, et capitulare varnicionis et obediencie et concessionis secundum usum. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius hec scripsi de mandato predictorum dominorum consiliariorum et rectorum. Anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi MCCCXIIII, mense decembris, die *** intrante, indicione XIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
324
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
481-482
number
901
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)