Scardon 286
IDENTITY
Year
1271
Month
Μάιος
Day
4
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Marino Grasso λαμβάνει 50 υπέρπυρα ως έντοκο δάνειο από τους Simone Barastro και Bertolotto Alivrando.
Text
Die suprascripto. Marinus Grasso habitator in Candida recepit a Symeone Barastro et Bertholoto Alivrando ambobus habitatoribus in eadem Candida yperpera in Creta currentia L apud se retinenda in suis utilitatibus peragendis, a modo usque ad unum annum completum, tali quidem ordine quod ad suprascriptum terminum debet per se vel per suum missum dare et deliberare eis vel suo misso hic in dicta Candida omnia sua suprascripta yperpera cum illo prode quod habuerint Iacobus Maciamano, Iacobus de Molino et Symeon Barastro et Bertholoto Alivrando hoc anno de introitu porte maioris huius civitatis, qui emerunt eandem, sub pena dupli et cetera ut confessus est. Testes Thomas Dondi decanus Archadiensis, Pascalis Faber, Nicolaus de Amico. Complere et dare et solvere.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
13r
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
107
number
286
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (0)