Scardon 316
IDENTITY
Year
1271
Month
Μάιος
Day
13
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Marino Zambonno νοικιάζει στον Giovanni Grimani το μισό των χωριών Symie και Vogliare και μαζί τον βιλάνο Ιωάννη Καλαμάσκο.
Text
Die suprascripto. Marinus Çambonno habitator in Candida dedit et concessit atque affictavit Iohanni Grimani habitatori in eadem Candida suam medietatem casalis Symie et Vogliare, positam in loco vocato Arena cum uno villano suo nomine Iohanne Calamasco, a modo usque ad III annos completos cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et fictum inde recipiendi recipiendi ac omnes suas utilitates inde faciendi et cetera ut confessus est, ad solvendum hic in dicta Candida annuatim yperpera in Creta currentia VIIII, medietatem in principio cuiuslibet anni et aliam medietatem completo medio anno et omni anno mensuras II nucium in castro Belvidere per totum mensem septembris, sub pena dupli. Si vero autem guerra publica inter Latinos et Grecos superveniret, quod absit, dicta concessionis cartula nichil teneat et inanis et vacua existat. Sciendum tamen est quod de medio anno dictorum yperperorum iam solutus est et e converso idem Iohannes facit similem cartulam eidem. Testes Marcus Trunçanne, Dominicus Bellono, Pascalis Faber et Nicolaus de Amico. Solvere. Dare et complere.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
14r
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
117-118
number
316
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (4)