Scardon 444
IDENTITY
Year
1271
Month
Αύγουστος
Day
11
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση
CONTENT
Summary
Ο Filippo Zancarol και ο παπάς Νικηφόρος Γυαλινάς, ως εκτελεστές της διαθήκης του Nicola Catacolo, υπογράφουν εξοφλητική απόδειξη στην Anfelisa Querini και στον γιο της Angelo.
Text
Die XI intrante. Phylippus Çancarolo et papas Nikiforus Ialina, commissarii Nicolai Catacolo, habitatores in Candida faciunt securitatem Anfelise Quirino, relicte Petri Quirino, et Angelo Quirino eius filio et ambobus commissariis eiusdem Petri Quirini habitatoribus in eadem de una manifestacionis cartula testata et roborata facta anno ab incarnacione Domini nostri Jhesu Christi millesimo ducentesimo sexagesimo sexto, mense marcii, die XIIII intrante, indicione nona, Candida, insula Crete, qua manifestum fecit Petrus Quirinus predictus quondam habitator in Candida quia recepit cum suis heredibus a suprascripto Nicola Catacalo quondam habitatore in eadem Candida et suis heredibus yperpera in Creta currentia LXIIII pro quibus sibi dare tenetur per totum mensem iulii primo venturum hic in dicta Candida in domo sua, eius omnibus expensis mensuras boni frumenti cretensis CCCC, salvas in terra sine omni periculo, sub pena dupli, pro quo fuit pleco Marinus Bonçi, de quibus omnibus et de quantocumque in suprascripta manifestacionis cartula continetur et legitur bene sunt paccati et cetera ut consuetum est. Testes Marinus Vidaliano el Pascalis Faber.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
20v
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
164-165
number
444
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Προπώληση προϊόντος
Date
1266-03-14
Issued by
-
RELATIONS
Persons (9)
Institutions (0)
Places (0)