Summary
O Giovanni Gorgota, λεγόμενος και Giovanni de Valdo, έδωσε στον Cataldo Avonal δύο σερβενταρίες στην περιοχή του Μιραμπέλου, οι οποίες ανήκαν παλαιότερα στους Filippo και Stefano Giustinian, και έλαβε δύο σερβενταρίες στην περιοχή της Σητείας στα χωριά Πάνω Καλύβια, Ξερόκαμπος και Κάτω Κρύα. Εγκρίνει ο σύμβουλος Κρήτης Giovanni Belegno. Καταχωρίζονται τα ονόματα των βιλάνων των δύο σερβενταριών που έλαβε ο Gorgota, καθώς και η βουργεζία στον Χάνδακα.
Text
Iohannes Gorgota, qui dicitur Io. del Valdo.
Nos Iohannes Belligno rector Crete una cum nostro consilio notum facimus, quod Cataldus Avolnare fecit cambium cum Iohanne Gorgota, qui dicitur Io. del Valdo, coram nobis de nostro assensu et voluntate et dedit eidem Iohanni duas sergentarias, que sunt medie milicie, quam habebat idem Cataldus in Sithea. Possessiones quarum sergentariarum iste sunt. Casale Panno Calivia et Kexero Campo cum suis habenciis et pertinenciis omnibus et totum terre vacue, quod noscitur pertinere uni milicie et dimidie, que erat inter predictum Cataldum et Iacobum Avolnare fratrem suum, videlicet sicut extenditur a signo de Panno et Cato Crea usque ad signum milicie, que est inter Marcum Paulino et Iohannem Porco. Item sexta pars casalis quod dicitur Cato Crea pro castello et de vinea, que est in Maraka, quantum sibi pertinet pro predictis duabus sergentariis.
Isti sunt villani. Nicheta gener de Roida cum Iohanne filio suo. Michali filius Georgii Paspala. Iohannes, Nicola et Vaxili fratres eius. Georgius Malvasioti, quem habuit pro incambio Nicole Cacivelli.
Prenominatus Io. del Valdo, qui dicitur I. Gurgota, dedit predicto Cataldo Avolnare duas sergentarias, quas habebat, que olim fuerunt Filippi et Iacobi Iustiniano, cum suis habenciis et pertinenciis omnibus atque villanis, prout continetur in precedenti scripto alteri colonelli. Iuraverunt siquidem hoc non fecisse aliqua fraude vel precio. Data anno MCCXLI, mense augusti, indicione XIIIIa, per manum Blasii Baronci plebani et Crete curie cancellarii.
Domus et terra in civitate pro eadem sergentaria, que est iuxta domum Iohannis Porco, habens per longuitudinem suam passus VI et pedem I versus austrum, versus boream passus VI, versus orientem per latitudinem passus IIII, versus occidentem passus IIII et pedes III÷.