Dorsoduro 0954
IDENTITY
Year
1280
Month
Μάιος
Day
21
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Andrea Dandolo παραχωρεί στον Filippo Zuliano του ποτέ Giacomo τη μισή από μια καβαλαρία στην Ιεράπετρα, η οποία ανήκε στον πατέρα του, καθώς και την άλλη μισή της ίδιας καβαλαρίας, η οποία ανήκε επίσης στον πατέρα του και ήταν καταχωρισμένη στο όνομα του εξαδέλφου του, Francesco Zulino του Giovanni.
Text
Nos Andreas Dandulo ducha Crete cum nostro consilio manifestum facimus, quia damus et concedimus Philippo Iuliano filio quondam nobilis viri Iacobi Iuliano et eius heredibus medietatem suprascripte milicie de Ierapetra, que fuit dicti patris sui. Item damus et concedimus eidem reliquam medietatem dicte milicie, que scripta erat Francisco filio nobilis viri Iohannis Iuliano et hoc auctoritate litterarum domini nostri ducis, in quibus vidimus contineri, quod predictus Iohannes Iuliano ad concordiam venerat cum fratre suo quondam Iacobo Iuliano, quod medietas milicie predicte, que sibi pertinebat, scribi deberet eidem Iacobo vel Filippo filio eius. Unde nos totam supradictam miliciam eidem Philippo et eius heredibus duximus concedendum cum omnibus habenciis et pertinenciis suis ac villanis. Quam ipse tenetur defendere per socium, prout consuetudo curie Crete requirit. Iuravit itaque fidelitatem domino nostro duci, varnicionem, obedienciam et reliqua capitula. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere salva racione Nicolai Iuliano fratris sui. Actum anno Domini MCCLXXX, die XI exeunte, mense maii, indicione VIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
342
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
504
number
954
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (1)