Dorsoduro 0964
IDENTITY
Year
1284
Month
Μάιος
Day
9
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο σύμβουλος Κρήτης Marco Delfino παραχωρεί στον Martino Fabbro μια σερβενταρία, η οποία ανήκε παλαιότερα στον μακαρίτη Bonianino da Monferrato. Η σερβενταρία είχε πουληθεί σε δημόσιο πλειστηριασμό για την επιστροφή της προίκας στη χήρα του Bonianino.
Text
Nos Marcus Delfino consiliarius Crete et rector Candide cum nostro consilio damus et concedimus Martino Fabro et eius heredibus sergentariam unam de milicia suprascripta, que fuit olim Bonianini de Monferato, cum omnibus habenciis et pertinenciis suis ac villanis, que predicto Martino per incantum secundum usum extitit deliberata pro yperperis LXXV causa persolvendi repromissam uxoris dicti Bonianini. Ipse vero tenetur eam defendere personaliter. Iuravit fidelitatem domino nostro duci, varnicionem, manifestacionem et reliqua capitula, prout consuetudo curie Crete requirit. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno Domini MCCLXXXIIII, mense madii, die nono intrante, indicione XIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
346
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
508
number
964
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)