Summary
Καταχωρίζεται μια καβαλαρία, η οποία ανήκε παλαιότερα στον Marino Pietro. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Angelo Gradenigo. Η γη της καβαλαρίας βρίσκεται στην περιοχή των χωριών Παρθένι, Πουλιά, Βωβού, Ασπρογένι. Καταχωρίζονται τα ονόματα των βιλάνων. Το μισό μερίδιο από τη γη της καβαλαρίας ανήκει στον Arzetto [de Romano]. Επόμενοι καταχωρισμένοι ιδιοκτήτες: Tommaso Marco, Antonio Gradenigo, Nicola Gradenigo.
Text
Nicolaus Gradonico
Antonius Gradonico
Thomas Marco.
Kavalaria I, que quondam fuit Marini Petri, consenciente domino A. Gradonico duca Crete et eius consilio. MCCXXXVI, indicione VIIIIa. Defendit personaliter cum ordine suprascripto.
Possessiones cuius sunt iste.
Possessiones pro serventariis V. Casale nomine Partheni et casale nomine Pula. Habeo tantum de omnibus racionibus et pertinenciis, secundum quod pertinet illis casalibus. Transcripta fuit paria X et modii vinee XX. In casale nomine Vovu habeo quartam partem pro ecclesiis et medietatem de Asproieni pro ecclesiis. De istis possessionibus tam de terra cum casale quam de omnibus aliis locis pertinentibus milicie de Partheni debet habere Arçectus medietatem.
De vineis namque habet Arçectus medietatem cum tali ordine quod, quando venerit ad divisionem, faciendi debeat habere in sua parte vineas, quas conçare fecit, et tantum de vineis aliis heremis, donec habeat medietatem de omnibus, consenciente domino duca suprascripto cum suo consilio.
De predictis possessionibus, videlicet de terris et casalibus de foris, sergentaria I est in comuni, et de vineis similiter secundum ordinem suprascriptum, ubi dicit de vineis, quas conçare fecit Arçectus.
Villani. Garava cum suis filiis ab Agapito Franco pro cambio de Iorgi Cuvara et Iohanne filio suo consenciente domino Iohanne Micheli et suo consilio.
Theocari Cuvara.
Leo Sitiacos ab Angelo Pino pro refusura de cambio casalium Cacu et Partheni, quod fuit factum, consenciente dominis I. da Canale et A. Gradonico rectoribus Crete. Cinoleo et omnes villani isti cum suis heredibus a XVI annis inferius, quando divisio villanorum facta fuit, consenciente domino A. Gradonico duca et eius consilio.