Summary
Καταχωρίζεται ότι μετά τη δολοφονία του Madio Cavatorta από τον Tommaso Marco, η καβαλαρία του τελευταίου στα χωριά Παρθένι και Τύλισος περιήλθε στο δημόσιο και βγήκε σε πλειστηριασμό. Ο δούκας Κρήτης Marco Dandolo παραχωρεί την παραπάνω καβαλαρία στον Antonio Gradenigo, ο οποίος πλειοδότησε. Ο νέος ιδιοκτήτης καταχώρισε τον βιλάνο Γεώργιο Κοντοράτο σε μία από τις τρεις θέσεις άγραφων βιλάνων, τις οποίες είχε λάβει για την καβαλαρία του.
Text
Nos Marcus Dandulo de mandato domini ducis Veneciarum duca cretensis cum nostro consilio notum facimus omnibus presens scriptum inspecturis, quod cum Thomas Marco infamatus esset de morte Madii Cavatorta, nos eum publice exclamari fecimus, ut compareret coram nobis ad excusandum se inde prefixo sibi termino competenti, in quo termino nec postea ipse comparvit, unde nobis visum est illius culpa exigente quod eius milicia devolupta esset in comuni de iure. Super quo habito consilio diligenti eam poni fecimus in incanto et per platheam iuxta morem publice fecimus exclamari, demum vero cum vir nobilis Antonius Gradonico eam incantaret et nemo alius compareret, qui plus illo dare vellet, eam pretio quingentorum triginta iperperorum sibi vendendam duximus et concedendam, videlicet miliciam totam de Partheni de hoc sexterio Doxiduro pro quinque sergentariis et sergentariam de Tilisso sexterii Sancte Crucis eiusdem Thome Marco, quas fecimus miliciam unam integram cum eorum habenciis, pertinenciis omnibus tam de intus civitatis quam extra et villanis, precium vero predictum ipse nobis cum integritate persolvit. Quare eumdem Antonium securum inde reddimus per nos et successores nostros imperpetuum et quietum. Ipse vero eamdem miliciam tenetur defendere personaliter. Iuravit itaque fidelitatem domino nostro duci Veneciarum secundum tenorem concessionis militum, capitulare obediencie et cetera capitula iuxta quod consuetudo curie Crete requirit. Actum anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi MCCLXIIII, mense ianuarii, die X exeunte, indicione VIII.
Habet Antonius Gradonico Georgium Condorato filium de Condorato pro uno de tribus agraffis sibi datis pro restauro in predicta sua milicia, salva racione omnium, consenciente domino Marco Dandulo duca Crete et eius consilio.