Dorsoduro 1031
IDENTITY
Year
1277
Month
Απρίλιος
Day
15
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Ανταλλαγή
CONTENT
Summary
Με την άδεια του συμβούλου Κρήτης Domenico Michiel, ο Michele Gradenigo του Leonardo έδωσε στον θείο του, Antonio Gradenigo, τη βουργεζία που ήταν καταχωρισμένη στην καβαλαρία του στις Μάλλες και έλαβε αντίστοιχα τη βουργεζία που ήταν καταχωρισμένη στη σερβενταρία που ανήκε κάποτε στον Tommaso Marco στο σεξτέριο του Τιμίου Σταυρού.
Text
Nos Dominicus Michael consiliarius cretensis, rector Candide cum nostro consilio notum facimus, quod Michael Gradonico filius quondam Leonardi Gradonico civis cretensis de consensu nostro fecit concambium cum Antonio Gradonico avunculo suo, cui dedit peciam illam terre vacue, positam hic in civitate Candide iuxta domum milicie de Mileis, versus orientem habentem per suam longuitudinem passus XIII et firmat ab utrique capite in terra comunis, a latere versus orientem firmat in calli, qui discurit inter ipsam peciam terre et murum civitatis, qui callis latus esse debet de pedibus X, a latere vero versus occidentem firmat in calli sex pedum et dimidii. Que terra vacua data et concessa fuit olim de gratia bone memorie Michaeli Gradonico patri et avo ipsorum per virum nobilem Iohannem Belligno tunc rectorem Crete et eius consilium, sed post decessum ipsius Michaelis Gradonico patris et avi eorum ipsa pecia terre vacue dicitur advenisse in parte ipsius Michaelis Gradonico ex divisione facta inter ipsum et avunculos suos, filios prenominati Michaelis Gradonico, patris et avi eorum, defuncti. Quam peciam terre idem Antonius Gradonico positam a modo in sua milicia antedicta de Partheni cum toto hedifficio super ea facto et faciendo predictus vero Antonius Gradonico dedit eidem Michaeli Gradonico nepoti suo pro concambio predicte pecie terre domos et terras omnes pertinentes olim ad sergentariam olim Thome Marco de sexterio Sancte Crucis, que nunc erat Antonii Gradonico, de quibus suam potest facere voluntatem, sicut de predicta pecia terre vacue olim facere potuisset, videlicet vendere, donare, alienare et suam inde facere voluntatem nullo sibi contradicente. Actum anno MCCLXXVII, mense aprilis, die XV intrante, indicione Va.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
362-363
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
538
number
1031
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (2)