Summary
O Marino de Pontremolo του Nicola και η Agnese κόρη του Giorgio da Lasito από τη μια και ο Giovanni Vido και ο Μάρκος Κατσίκης του Ιωάννη από την άλλη συμφώνησαν και οριοθετήθηκαν οι βουργεζίες στον Χάνδακα, οι οποίες ανήκουν στις τέσσερις σερβενταρίες των πρώτων και στις δύο σερβενταρίες των δεύτερων μιας καβαλαρίας στο χωριό Παράνυμφοι. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Federico [Belletto] Giustinian.
Text
Marinus de Pontremolo filius quondam Nicolai de Pontremolo et Agnes filia quondam Georgii de Lasito ex una parte pro suis quatuor sergentariis de milicia de Paranifi, et Iohannes Vido et Marcus Caciki filius quondam Iohannis ex altera parte pro reliquis duabus serventariis dicte milicie de Paranifi, de comuni voluntate ambe partes cum suis propinquis et amicis sic diviserunt suas terras et possessiones de civitate de iure suprascripte milicie de Paranifi. Advenerunt igitur in parte suprascriptorum Marini et Agnetis pro suis quatuor sergentariis illam terram et domum, positam iuxta domum Marchete Bellono, secundum quod ipsa terra est scripta et confiniata apud suprascriptam miliciam de Paranifi. Item advenit suprascriptis Marino et Agneti unam aliam peciam terre, supra quam tunc edificate sunt domus, videlicet illam que est posita iuxta domus Iohannis de Laxito, secundum quod ista terra est scripta et confiniata apud prenominatam miliciam de Paranifi. Has prenominatas duas pecias terre, prout scripte sunt apud miliciam de Paranifi, habent prenominati Marinus et Agnes pro sua parte pro suis IIIIor sergentariis, suprascriptas et predesignatas duas pecias terre.
Advenit autem in parte Iohannis Vido et Marci Cacichi suprascriptorum una alia tercia pecia terre, supra qua nunc sunt alique domus hedificate, que terra olim fuit Io. Cornario et Villielmi Provincialis prope iudaicam, secundum quod ipsa pecia terre est scripta et confiniata apud suprascriptam miliciam de Paranifi. Hanc suprascriptam peciam terre, pro ut scripta est apud miliciam de Paranifi, habent prenominati Iohannes Vido et Marcus Caciki pro sua parte pro suis duabus serventariis suprascriptam peciam terre, salva tamen affictacione illarum domorum, quam fecit Nicolaus de Pontremolo quondam Angelo Thome Barbero, ut infra in quodam scripto continetur. Actum anno Domini MCCCVI, mense madii, die XXV intrante, indicione IIIIa, consenciente magnifico domino Federico Iustiniano ducha Crete et eius consilio, per manum Gerardi Vido presbiteri ecclesie Sancti Vitalis, notarii.