Dorsoduro 1090
IDENTITY
Year
1306
Month
Ιούνιος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Οριοθέτηση
CONTENT
Summary
O Giovanni Vido και ο Μάρκος Κατσίκης μοίρασαν τη βουργεζία που κατείχαν από κοινού στον Χάνδακα, καταχωρισμένη στις δύο σερβενταρίες που κατείχαν στο χωριό Παράνυμφοι. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Federico [Belletto] Giustinian.
Text
Iohannes Vido et Marcus Caçiki ||diviserunt|| quamdam suam peciam pecie terre, supra quam sunt alique domus edificate, positam hic in civitate Candide, de iure suarum duarum sergentariarum de milicia de Paranifi in hunc modum. Advenerunt in parte dicti Marci Caçichi ille due domus, quas habuit ad affictum Angelus Barbero a Nicolao de Pontremolo, ut infra continetur in quodam scripto. Item advenit dicto Marco Caçichi una alia domus, quam habet ad affictum Michali Curfioti. Verumtamen sciendum est, quod concessio, quam fecit Nicolaus de Pontremolo Angelo Thome Barberio, antequam divisa fuisset terra civitatis de milicia prenominata de Paranifi et delo Vari, debet esse firma et sic permanere cum dicto Marco Caçiki et suis heredibus, ut erat cum suprascripto Nicolao de Pontremolo. Advenit autem in parte dicti Iohannis Vido alie due domumcule cum toto residuo tocius suprascripte terre de iure suprascriptarum duarum sergentariarum. Actum per manum Gerardi Vido presbiteri ecclesie Sancti Vitalis, notarii. Anno Domini MCCCVI, mense iunii, die secundo, indicione IIIIa, consenciente magnifico domino Federico Iustiniano ducha Crete et eius consilio.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
383-384
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
566
number
1090
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (2)