Dorsoduro 1209
IDENTITY
Year
1289
Month
-
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin||βενετική/venetian
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Οριοθέτηση
CONTENT
Summary
Καθορίζονται τα όρια μεταξύ των ιδιοκτησιών του Nicola Raguseo από τη μια και των αδελφών Ervasio και Nicola Carlo από την άλλη στα χωριά Αντριούς και Κεραμωτή.
Text
Hec est divisio de terra, que fuit de Nicola Raguseo et que est de Ervasio Carlo et Nicolao eius fratre, que posita est in casale nomine Andri. Incipit a pagio, in quo ferunt duo riaki, quod est versus ponentem, et venit et ferit in uno lapide magno, quod est in risa dela kefala, et de inde venit et ferit in uno lavrato, quod est de supra de vinea et habet crucem, et inde venit et ferit in uno alio lavrato, quod est in vinea et habet crucem de supra, et inde venit et ferit in alio lavrato, quod habet crucem, quod est prope traffum, et inde venit et ferit in uno keraki magno et inde vadit versus austrum armi armi usque ad prokimam deli Prini, pars versus ponentem est de Nicola Raguseo et alia pars versus levantem est de Hervasio Carlo et Nicolao fratre eius. Item divisio inter predictos de terra dele Ieramothee. Incipit versus austrum et vadit recto versus maistrum. Incipit in uno Livaditi et est ibi lapis unus signatus cum I cruce et inde vadit et ferit et uno alio lavrato signato cum cruce superius et inde vadit et ferit in uno alio lavrato, ubi sunt tres lapides non signate, et inde vadit recto tramite et ferit in uno alio lavrato, ubi sunt tres lapides, una quarum est forata, et transit foramen et inde vadit et ferit in alio lavrato, quod est in via imperiali et sunt ibi quatuor lapides et inde vadit et ferit in uno asoiero et inde vadit et ferit in uno alio lavrato quod habet crucem et habet foveam unam inter que non transit, et inde ferit in uno alio lavrato longo non signato et inde ferit in uno alio lavrato, quod posuimus prope flumen et inde flumen transit et vadit lavrato lavrato et ferit in uno armi ubi est placa signata cum cruce et inde transit et ferit in via imperiali que venit de Sclavochorio et est ibi lavratum unum signatum cum cruce, pars versus levantem est de Nicola Raguseo et alia pars versus ponentem est de Hervasio Carlo et Nicolao fratre eius.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
454-455
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
633-634
number
1209
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (3)
Institutions (0)
Places (5)