Scardon 004
IDENTITY
Year
1271
Month
Ιανουάριος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Bon εκμισθώνει στον Ιωάννη Αρμάκη για έξι χρόνια γη για καλλέργεια και ένα αμπέλι.
Text
Die suprascripto. Iohannes Bonus beccarius habitator in Candida dedit et concessit atque affictavit Iohanni Armaki habitatori in burgo eiusdem Candide..... nomine..... positam prope monasterium Kyr Moysi, quod habet de iure sue milicie Assiti, a modo usque ad VI annos completos pacis tempore existente inter Latinos et Grecos cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi et cetera, ad solvendum annuatim pro affictu per totum mensem iulii ibidem in area mensuras boni frumenti cretensis...... puri boni ordei cretensis C, tamen idem Iohannes Armaki dare tunc temporis omni anno octo saumerios semel ad portandum dictum bladum hic in Candida, solvere agoçum dictorum octo saumeriorum, tamen de omnia presens nichil solvere debes..... quod si vinea quam habet ibidem idem Iohannes Armaki non possit..... aut noluerit..... inde idem Iohannes bene debeat remanere ad laborandum et si eam laborare voluerit, ipsam vineam habeat dictus Iohannes Armaki ad suam virtutem semi..... et cetera, ut confessus est. Et e converso idem Iohannes Armaki facit similem cartulam eidem, pena contra est XXV yperperorum. Testes Iohannes Bonus clericus et Nicolaus de Amico. Complere et dare. Solutus sum a Iohanne Armaki, ut ipse dicit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 244
folio
1r
Source (published)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
page
2-3
number
4
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (1)
Places (2)