Marcello 050
IDENTITY
Year
1279
Month
Φεβρουάριος
Day
24
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Σύμβαση
CONTENT
Summary
Ο Andrea da Fermo συνάπτει σύμβαση υπηρεσίας έξι μηνών στο σκάφος του Marco Dedo.
Text
Die V exeunte. Manifestum facio ego Andreas de Firmo habitator in Candida cum meis quia cum heredibus ad talem pactum et concordium tecum Marco Dedo habitatore Candida devenimus, quod a die prima mensis marcii proxime venturi tecum cum tuo ligno, qui vocatur Sanctus Iulianus, venir debeo usque ad sex menses complectos proxime venturos cum hac condicione, quia usque ad suprascriptum terminum tibi dare debeo totam victuariam ad meam contabula et yperpera in Creta XXX in fine suprascripti termini. Set si predictum tuum lignum infra suprascriptum terminum vendideris et alienaveris totum, ita quod aliud lignum non emeris, ex tunc in antea tibi de predictis omnibus non tenear. Set si aliud lignum emeris vel partem, tunc tibi teneor servire sicut superius dictum est. Hoc tamen addito quod, si in fine suprascripti termini aliquod viaticum inciperes, teneor et debeo predictum viaticum tecum venire et navigare, solvendo tu michi per diem et horam. Insuper autem debes michi recipere alias yperperas L et infra et ipsa mittere in tua societate. Hec omnia, sub pena yperperorum L. Testes Thomas Lambardo et Petrus Prodençale.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
6v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
23
number
50
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)