Marcello 055
IDENTITY
Year
1279
Month
Μάρτιος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Colleganza
CONTENT
Summary
Ο Antonio Belli συνάπτει colleganza αξίας 52 υπερπύρων και 9 grossi με τον Goffredo Belli.
Text
Solvit. Die prima. Manifestum facio ego Antonius Belli habitator Candide quia recepi cum meis heredibus a te Cufredo Belli habitatore in Candida et tuis heredibus yperpera LII et grossos novem, ad negociandum per terram et per aquam usque ad tres menses complectos. Ad ipsum autem terminum et cetera, secundum usum. Et infra dies quindecim postquam ego aut tuum suprascriptum habere Candidam intraverit, tibi dare debeo tua suprascripta yperpera cum medietate de toto prode quod inde Dominus michi dederit, cum iusta et vera racione sine fraude, retenta in me alia medietate de ipso prode. Verumtamen et cetera, secundum usum. Rogatus complere et dare. Testes Marinus de Ponte et Marcus Firial presbiter et capellanus maior Cretensis.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
6v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
25
number
55
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)